Cumque obdormisset, tulit Dominus unam de costis ejus, carnem scilicet et os, et aedificavit ministerio angelorum illam in mulierem, de carne carnem, de osse ossa faciens, et statuit eam ante Adam. Qui ait: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; hoc adverbium, nunc, Judaeos traxit in errorem, ut dicant aliam prius factam, de qua dictum est, masculum et feminam creavit eos; et nunc secundam, quasi dicat Adam: Prior mulier facta est de limo terrae mecum, sed haec nunc de carne mea. Et Josephus dicit mulierem extra formatam, et in paradisum cum viro translatam, sic dicens: In hunc hortum introduxit Deus Adam, et uxorem ejus, praecipiens eos plantationis habere sollicitudinem. Et ex duabus uxoribus Adae innumerabiles, sive interminabiles fingunt genealogias, sed ex ipso textu convinci videntur, in quo semper singulariter sermo est de ejus uxore. Nota quod, de formatione mulieris agendo, de corpore tantum dictum est. Unde quidam ideo tacitum esse voluerunt de anima, ut daretur intelligi, sic traductam in animam mulieris de anima viri, sicut carnem de carne. Augustinus etiam haesitare videtur quid sentiendum sit de anima, an ex traduce sit an ex nihilo. Sed id ipsum quod tacitum est de anima potius contra eos est. Si enim anima mulieris fuit ex traduce, aliter facta est quam anima viri, quae de nihilo. Et si aliter fiebat taceri non debuit, ne sic facta putaretur, ut jam audieramus de anima viri, itaque tacendo innuit, non aliter putandum factam esse, quam didiceramus prius.